Collectae

Collectae de missis quadragesimae tempore et paschae excerptae

Collect Prayers selected from the season of Lent and of Easter

These are the prayers we shall consider in the course: The Latin Expression and Theological Meaning of Selected Collects of the Lent and Easter seasons from the Missale Romanum 2008. You may review the course in deatil at this link.

DOMINICA I IN QUADRAGESIMA

Concéde nobis, omnípotens Deus,

ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti,

et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum,

et efféctus eius digna conversatióne sectémur.

Per Dóminum.

DOMINICA II IN QUADRAGESIMA

Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre praecepísti,

verbo tuo intérius nos páscere dignéris,

ut, spiritáli purificáto intúitu,

glóriae tuae laetémur aspéctu.

Per Dóminum.

DOMINICA III IN QUADRAGESIMA

Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor,

qui peccatórum remédia in ieiúniis,

oratiónibus et eleemósynis demonstrásti,

hanc humilitátis nostrae confessiónem propítius intuére,

ut, qui inclinámur consciéntia nostra,

tua semper misericórdia sublevémur.

Per Dóminum.

DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA

Deus, qui per Verbum tuum

humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris,

praesta, quaésumus, ut pópulus christiánus

prompta devotióne et álacri fide

ad ventúra sollémnia váleat festináre.

Per Dóminum.

DOMINICA V IN QUADRAGESIMA

Quaésumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte,

qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit,

inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes.

Per Dóminum.

HEBDOMADA SANCTA
DOMINICA IN PALMIS
DE PASSIONE DOMINI

Omnípotens sempitérne Deus,

qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum,

Salvatórem nostrum carnem súmere,

et crucem subíre fecísti,

concéde propítius,

ut et patiéntiae ipsíus habére documénta

et resurrectiónis consórtia mereámur.

Qui tecum.

DOMINICA PASCH.
IN RESURRECTIONE DOMINI
Ad Missam in die

Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum,

aeternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti,

da nobis, quaésumus,

ut, qui resurrectiónis domínicae sollémnia cólimus,

per innovatiónem tui Spíritus

in lúmine vitae resurgámus.

Per Dóminum.

DOMINICA II PASCHAE

Deus misericórdiae sempitérnae,

qui in ipso paschális festi recúrsu

fidem sacrátae tibi plebis accéndis,

auge grátiam quam dedísti,

ut digna omnes intellegéntia comprehéndant,

quo lavácro ablúti, quo spíritu regeneráti,

quo sánguine sunt redémpti.

Per Dóminum.

DOMINICA III PASCHAE

Semper exsúltet pópulus tuus, Deus,

renováta ánimae iuventúte,

ut, qui nunc laetátur in adoptiónis se glóriam restitútum,

resurrectiónis diem spe certae gratulatiónis exspéctet.

Per Dóminum.

DOMINICA IV PASCHAE

Omnípotens sempitérne Deus,

deduc nos ad societátem caeléstium gaudiórum,

ut eo pervéniat humílitas gregis,

quo procéssit fortitúdo pastóris.

Per Dóminum.

DOMINICA V PASCHAE

Omnípotens sempitérne Deus,

semper in nobis paschále pérfice sacraméntum,

ut, quos sacro baptísmate dignátus es renováre,

sub tuae protectiónis auxílio multos fructus áfferant,

et ad aetérnae vitae gáudia perveníre concédas.

Per Dóminum.

DOMINICA VI PASCHAE

Fac nos, omnípotens Deus, hos laetítiae dies,

quos in honórem Dómini resurgéntis exséquimur,

afféctu sédulo celebráre,

ut quod recordatióne percúrrimus

semper in ópere teneámus.

Per Dóminum.

IN ASCENSIONE DOMINI
Sollemnitas
Ad Missam in Vigilia

Deus, cuius Fílius hódie in caelos,

Apóstolis astántibus, ascéndit,

concéde nobis, quaésumus,

ut secúndum eius promíssionem

et ille nobíscum semper in terris

et nos cum eo in caelo vívere mereámur.

Qui tecum.

Ad Missam in die

Fac nos, omnípotens Deus, sanctis exsultáre gáudiis,

et pia gratiárum actióne laetári,

quia Christi Fílii tui ascénsio est nostra provéctio,

et quo procéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis.

Per Dóminum.

vel

Concéde, quaésumus, omnípotens Deus,

ut, qui hodiérna die

Unigénitum tuum Redemptórem nostrum

ad caelos ascendísse crédimus,

ipsi quoque mente in caeléstibus habitémus.

Qui tecum.

DOMINICA VII PASCHAE

Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius,

ut, sicut humáni géneris Salvatórem

tecum in tua crédimus maiestáte,

ita eum usque ad consummatiónem saéculi

manére nobíscum,

sicut ipse promísit, sentiámus.

Qui tecum.

DOMINICA PENTECOSTES
Sollemnitas
Ad Missam in Vigilia

Omnípotens sempitérne Deus,

qui paschále sacraméntum

quinquagínta diérum voluísti mystério continéri,

praesta, ut, géntium facta dispersióne,

divisiónes linguárum ad unam confessiónem tui nóminis

caelésti múnere congregéntur.

Per Dominum.

vel

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus,

ut claritátis tuae super nos splendor effúlgeat,

et lux tuae lucis corda eórum,

qui per tuam grátiam sunt renáti,

Sancti Spíritus illustratióne confírmet.

Per Dominum.

Ad Missam in die

Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnae

univérsam Ecclésiam tuam

in omni gente et natióne sanctíficas,

in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde,

et, quod inter ipsa evangélicae praedicatiónis exórdia

operáta est divína dignátio,

nunc quoque per credéntium corda perfúnde.

Per Dóminum.

Revised 8 February 2018 by DMc